Excerpt from Demosthenis Orationes, Vol. 2: Orationes XX-XL (Classic Reprint)



Itaque ne ei quidem testes, quibus fide digniores nancisci non posse videmur, dubitatione exempti sunt. Neque ea res miri quicquam habere potest, modo reputes quot saecula inter Demosthenis aetatem et illornm rhetorum intercesserint. Sed hoc ego qui dem, quo diutius in Demosthene immoror eo magis mihi persuadeo corruptelarum labem non esse tan tam, quantam quidam putant in his maxime volu minis alterius orationibus. Certe inde a tempore im peratorum malum non ita magn0pem auctum esse documento est fragmentum voluminis papyracei Lepti neam exhibentis, quod in Aegypto inventum et in Museum Berolinense illatum Udalricus Wilken editurus est. Id sive est alterius p. Chr. N. Saeculi, ut ille putat.